MAURAHALNARIA vel MAURAHALNANA

MAURAHALNARIA vel MAURAHALNANA
MAURAHALNARIA, vel MAURAHALNANA
Gall. le Maurenaher, et Mauvaralnahar, regio ampla Asiae, et pars Tartariae magnae, Usbechia, et Zagataia quibusdam, ubi alias Bactriana late sumpta, cum Sogdiana. Extenditur inter Oxum et Iaxartem flum. a monte Caucaso ad Caspium mare. Eius urbes praecipuae sunt Maracanda, (Samarcand) quae caput regionis, Balchia, et Buchara, Bochara. Sed ab Europaeis difficillime frequentatur. Postquam Tartarorum Imperium, mutuis dissidiis prope collapsum, instaurâsset circa A. C. 1370. Timurus, cognomine Lenck, i. e. claudus, vulgô Tamerlanes, huius filiorum natu maximus Scha Rogh, patre exstinctô A. C. 1404. in Turkestana, Schagadai, Mawaranacharia, Persia, Gaina et Indostana, late regnavit, Princeps pacificus ac moderatus: cuius successores fuêre Olog. Abeel Atif, et Abdulla, regnumque in regnum Chorazan et Mawaranachar divisum est, A. C. 1451. Sed ista mox annô sequente iterum coierunt, post obitum Regis Abuzaid A. C. 1470, denuo divisa: atque ex regno Chorazanis ortum est regnum Magni Usbecki, de quo infra; ex regno vero Mawaranachar regnum Magni Mogolis seu Indostanae, cuius conditor fuit A. C. 1526. Babur Rex Mauranabalnariae, quii pulsus A. C. 1500. a Schaibeko, in Indiam exul profugit, ac ibi res novas moliri comportus in Persiam se recepit, tanta cum paupertate conflictatus, ut rusticô opere victum sibi quaerere cogeretur. Donec a Schach Tamazo Rege Persiae copiis quibusdam adiutus Indiam expugnavit, quae ab illo tempore regnum Magni Mogolis dicta fuit a Tartaris, qui propriô nomine appellantur Mogoles, vulgo corrupte Mogores. Sed de hoc regno, Regisque praedicti successoribus, infra pluribus dicemus. Vide Georg. Horniium. Orb. Imper. p. 248. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”